[139]
dixit iuratus P. Titius, tutor pupilli Iuni1,
dixit M. Iunius tutor et patruus; Mustius dixisset, si
viveret, sed recenti re de Mustio auditum est2; dixit L.
Domitius3, qui cum sciret me ex Mustio vivo audisse, quod
eo sum usus plurimum (etenim iudicium, quod prope
omnium fortunarum suarum C. Mustius habuit, me uno
defendente vicit), cum hoc, ut dico, sciret L. Domitius, me
scire ad eum res omnis Mustium solitum esse deferre,
tamen de Chelidone reticuit quoad potuit, alio responsionem
suam derivavit. tantus in adulescente clarissimo ac principe
iuventutis pudor fuit ut aliquam diu, cum a me premeretur,
omnia potius responderet quam Chelidonem nominaret;
primo necessarios istius ad eum adlegatos esse dicebat,
deinde aliquando coactus4 Chelidonem nominavit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.