[153]
neque erant illae1 lacrimae populares magis
quam
nostrae, quam tuae, Q. Hortensi, quam horum qui sententiam
laturi sunt, ideo quod communis est causa, commune
periculum; communi praesidio talis improbitas tamquam
aliquod incendium restinguendum2 est. habemus enim
liberos parvos; incertum est quam longa cuiusque nostrum3
vita futura sit; consulere VIVI ac prospicere4 debemus ut
illorum solitudo et pueritia quam firmissimo praesidio
munita sit. quis est enim5 qui tueri possit liberum nostrorum
pueritiam contra improbitatem magistratuum? mater,
credo. scilicet magno praesidio fuit Anniae pupillae mater,
femina primaria: minus illa deos hominesque implorante
iste infanti pupillae fortunas patrias ademit. tutoresne
defendent6? perfacile vero apud istius modi praetorem,
a quo M. Marcelli tutoris in causa pupilli Iuni et oratio et
voluntas et auctoritas repudiata est!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.