[21]
quapropter ego quod ad me attinet, iudices, vici; non enim spolia C. Verris, sed existimationem populi Romani concupivi. meum fuit cum causa accedere ad accusandum:
quae causa fuit honestior1, quam a tam inlustri provincia
defensorem constitui et deligi? rei publicae consulere:
quid tam e re publica2 quam in tanta invidia iudiciorum adducere
hominem cuius damnatione totus ordo cum populo Romano et in
laude et in gratia posset esse? ostendere ac persuadere hominem
nocentem adductum esse: quis est in populo Romano qui hoc non
ex priore actione abstulerit, omnium ante damnatorum scelera,
furta, flagitia, si unum in locum conferantur, vix cum huius parva
parte aequari conferrique posse?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.