[22]
vos quod ad vestram famam existimationem salutemque communem pertinet, iudices, prospicite atque consulite: splendor vester facit ut peccare sine
summo rei publicae detrimento ac periculo non possitis1. non enim potest sperare2 populus Romanus esse alios in senatu qui recte possint iudicare, vos si non potueritis: necesse est, cum
de toto ordine desperarit, aliud genus hominum atque aliam rationem iudiciorum requirat3. hoc si vobis ideo levius videtur quod putatis onus esse grave et incommodum iudicare,
intellegere debetis primum interesse utrum id onus vosmet ipsi reieceritis4, an, quod probare populo Romano fidem vestram et religionem non potueritis, eo vobis iudicandi potestas erepta
sit; deinde etiam illud cogitare, quanto periculo venturi simus ad eos iudices quos propter odium nostri populus Romanus de
nobis voluerit iudicare.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.