[41]
itaque idem iste, quem Cn. Dolabella postea C. Malleolo occiso pro quaestore habuit,—haud scio an maior etiam haec necessitudo fuerit quam illa Carbonis, ac plus iudicium voluntatis
valere quam sortis debeat,—idem in Cn. Dolabellam qui in Cn. Carbonem fuit. nam quae in ipsum1 valebant crimina contulit in illum, causamque illius omnem ad inimicos
accusatoresque detulit; ipse in eum cui legatus,
cui pro quaestore fuerat, inimicissimum atque improbissimum
testimonium dixit. ille miser cum esset Cn. Dolabella,—2 cum
proditione3 istius nefaria, tum improbo4 ac falso eiusdem
testimonio,—tum multo5 ex maxima parte6 istius furtorum ac
flagitiorum invidia conflagravit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.