[51]
quae signa nunc, Verres, ubi sunt? illa quaero quae apud te nuper ad omnis columnas, omnibus1 etiam intercolumniis2, in silva denique disposita sub divo
vidimus. cur ea, quam diu alium praetorem cum iis iudicibus quos in horum locum subsortitus34 esses5 de te in consilium iturum putasti, tam diu domi fuerunt: posteaquam nostris
testibus nos quam horis tuis67 uti malle vidisti, nullum signum domi reliquisti praeter duo quae in mediis aedibus sunt, quae ipsa Samo sublata sunt? non putasti me tuis familiarissimis
in hanc rem testimonia denuntiaturum, qui tuae
domi semper8 fuissent, ex quibus quaererem, signa scirentne
fuisse quae non essent9?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.