[72]
de quo ne multa1 disseram tantum dico, secutum id esse
Neronem et eius consilium: quod Cornelium lictorem
occisum esse constaret, putasse non oportere esse cuiquam
ne in ulciscenda quidem iniuria hominis occidendi potestatem.
in quo video Neronis iudicio2 non te absolutum esse
improbitatis, sed illos damnatos esse caedis.
verum ista damnatio tamen cuius modi fuit? audite3,
quaeso, iudices, et aliquando miseremini sociorum et ostendite
aliquid iis4 in vestra fide praesidi esse oportere.quod
toti Asiae5 iure occisus videbatur istius ille verbo lictor, re
vera minister improbissimae cupiditatis, pertimuit iste ne
Philodamus Neronis iudicio liberaretur; rogat et orat
Dolabellam ut de sua provincia decedat, ad Neronem proficiscatur;
se demonstrat incolumem esse non posse, si
Philodamo vivere atque aliquando Romam venire licuisset.
commotus est Dolabella:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.