[95]
pro quaestore vero quo modo iste commune Milyadum1
vexarit2, quo modo Lyciam, Pamphyliam, Pisidiam Phrygiamque
totam frumento imperando, aestimando, hac sua,
quam tum primum excogitavit, Siciliensi aestimatione
adflixerit, non est necesse demonstrare verbis: hoc scitote,
his nominibus—quae res per3 hunc gestae sunt4 cum iste
civitatibus frumentum, coria, cilicia, saccos imperaret, neque
ea sumeret proque iis rebus pecuniam exigeret—his5 nominibus
solis Cn. Dolabellae HS ad triciens litem esse aestimatam.
quae omnia, etiamsi voluntate Dolabellae fiebant,
per istum tamen omnia gerebantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.