[109]
dubitate etiam,
si potestis, quin eum iste potissimum ex omni numero
delegerit cui hanc1 cognitoris falsi improbam personam
imponeret, quem et huic inimicissimum et sibi amicissimum2
esse arbitraretur! hic vos dubitabitis, iudices, tantam
istius audaciam, tantam crudelitatem, tantam iniuriam vindicare?
dubitabitis exemplum illorum iudicum3 sequi qui
damnato Cn. Dolabella damnationem Philodami Opuntii
resciderunt, quod is non absens reus factus esset, quae
res iniquissima atque4 acerbissima est, sed cum ei legatio
iam Romam a suis civibus esset data? quod illi iudices
multo in leviore causa statuerunt aequitatem secuti, vos
id statuere in gravissima causa, praesertim aliorum auctoritate
iam confirmatum, dubitabitis5?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.