[111]
quare de hospitio violato
et de tuo isto scelere nefario1 nil2 queror; hoc dico non
iis qui Sthenium norunt, hoc est nemini eorum qui in
Sicilia fuerunt,—nemo enim ignorat quo hic in civitate
sua splendore, qua apud omnis Siculos dignitate atque
existimatione sit; sed ut illi quoque qui in ea provincia
non fuerunt intellegere possint in quo homine tu3 statueris
exemplum eius4 modi, quod cum propter iniquitatem rei
tum etiam propter hominis dignitatem acerbum omnibus
atque intolerandum videretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.