[117]
hic ego, si hanc causam non omnium Siculorum rogatu
recepissem, si hoc a me muneris non universa provincia
poposcisset, si me animus atque amor in rem publicam
existimatioque offensa nostri ordinis ac iudiciorum non
hoc facere coegisset, atque haec una causa fuisset quod
amicum atque hospitem meum Sthenium, quem ego in
quaestura mea singulariter1 dilexissem, de quo optime existimassem,
quem in provincia existimationis meae studiosissimum
cupidissimumque cognossem2, tam crudeliter scelerate
nefarieque tractasses, tamen digna causa videretur cur
inimicitias hominis improbissimi susciperem, ut hospitis
salutem fortunasque defenderem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.