[129]
est consuetudo Siculorum ceterorumque
Graecorum, quod suos dies mensisque congruere volunt
cum solis lunaeque ratione, ut non numquam, si quid
discrepet, eximant unum aliquem diem aut summum
biduum ex mense, quos illi exaeresimos dies nominant;
item non numquam uno die longiorem mensem faciunt1
aut biduo. quae cum iste2 cognosset novus astrologus,
qui non tam caeli rationem quam caelati argenti duceret,
eximi iubet non diem ex mense, sed ex anno unum dimidiatumque
mensem hoc modo ut, quo die verbi causa
esse oporteret Idus Ianuarias, is eo die3 Kalendas Martias
proscribi iuberet4: itaque fit omnibus recusantibus et
plorantibus5. dies is erat legitimus comitiis habendis. eo
modo sacerdos Climachias renuntiatus est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.