[136]
ac non solum erat
administer istius cupiditatum, verum etiam ipse sui meminerat,
neque solum nummos, si qui isti exciderant, tollere
solebat, ex quibus pecuniam maximam fecit, sed etiam
voluptatum flagitiorumque istius ipse reliquias colligebat.
itaque in Sicilia non Athenionem, qui nullum oppidum
cepit, sed Timarchidem fugitivum omnibus1 oppidis per
triennium scitote regnasse; in Timarchidi potestate sociorum
populi Romani antiquissimorum atque amicissimorum
liberos, matres familias, bona fortunasque omnis fuisse.
is igitur, ut dico, Timarchides in omnis civitates accepto
pretio censores dimisit: comitia isto praetore censorum ne
simulandi quidem causa fuerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 in omnibus Halm. auct. Kayser.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.