[138]
itaque illi censores fecerunt idem quod
in nostra re publica solent ii qui per largitionem magistratus
adepti sunt: dederunt operam ut ita potestatem gererent ut
illam lacunam rei familiaris explerent. sic census habitus
est te praetore ut eo censu nullius civitatis res publica
posset1 administrari; nam locupletissimi cuiusque censum2
extenuarant34, tenuissimi auxerant. itaque in tributis imperandis
tantum oneris plebi imponebatur ut, etiamsi
homines5 tacerent, res ipsa illum censum repudiaret, id quod
intellegi facillime re ipsa6 potest.nam L. Metellus, qui,
posteaquam ego inquirendi causa in Siciliam veni, repente
L. Laetili adventu istius non modo amicus, verum etiam
cognatus factus est,—is, quod videbat istius censu7 stari nullo
modo posse, eum censum observari iussit qui viro fortissimo
atque innocentissimo, Sex. Peducaeo, praetore habitus esset.
erant enim tum censores legibus facti delecti a suis civitatibus,
quibus, si quid commisissent, poenae legibus erant
constitutae.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.