[166]
'oderunt Siculi; togatorum enim causa multa feci.'
at hi1 quidem acerrimi inimici2 sunt. 'inimicos habeo civis
Romanos, quod sociorum commoda ac iura defendi.' at
socii in hostium numero sese3 abs te habitos queruntur.
'aratores inimici sunt propter decumas.' quid? qui agros
immunis liberosque arant4, cur oderunt? cur Halaesini, cur
Centuripini, cur Segestani, cur Halicyenses? quod genus
hominum, quem numerum, quem ordinem proferre possum5
qui te non oderit, sive civium Romanorum sive Siculorum?
ut, etiamsi causas6 cur te oderint non possim7 dicere, tamen
illud dicendum putem, quem omnes mortales oderint, eum
vobis quoque8 odio esse oportere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.