[173]
iste
cum respondisset ea se libenter fecisse operasque Carpinati
magno opere1 laudasset, dat amico suo cuidam negotium, qui
tum magister erat eius societatis, ut diligenter caveret atque
prospiceret ne quid esset in litteris sociorum quod contra
caput suum aut existimationem2 valere posset. itaque ille
multitudine sociorum remota decumanos convocat, rem
defert. statuunt illi atque decernunt ut eae3 litterae quibus
existimatio C. Verris laederetur removerentur, operaque
daretur ne ea res C. Verri fraudi esse posset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.