[175]
promulgatam videmus; decumani, hoc est principes et
quasi senatores publicanorum, removendas de medio litteras
censuerunt. habeo ex iis1 qui adfuerunt quos producam,
quibus hoc committam, homines honestissimos ac locupletissimos,
istos ipsos2 principes equestris ordinis, quorum
splendore vel maxime istius3 qui legem promulgavit oratio
et causa nititur4. venient5 in medium, dicent quid statuerint;
profecto, si recte homines novi, non mentientur; litteras
enim communis de medio removere potuerunt, fidem suam
et religionem removere non possunt. ergo equites Romani,
qui te suo iudicio condemnarunt, horum iudicio condemnari67
noluerunt: vos8 nunc utrum illorum iudicium an voluntatem
sequi malitis, considerate.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ex his COb
2 istos ipsos CO: istos p rell.
3 istius C rell.: illius edd.
4 nititur CO: nitetur p rell.
5 Venient edd.: veniunt Cp rell.: veniant Ob (sed dicent codd. omnes)
6 Romani qui... condemnari CO1: mance rell. Romani te suo iudicio condemnari, mediis omissis
7 condemnari CO1: mance rell. Romani te suo iudicio condemnari, mediis omissis
8 vos om. CO
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.