[181]
ac ne forte ea, quae remota de medio atque erepta nobis
sunt, omnia ita condita fuisse atque ita abdita1 latuisse
videantur ut haec2 diligentia, quam ego a me exspectari
maxime puto, nihil eorum investigare3, nihil adsequi potuerit,
—quae consilio aliquo aut ratione inveniri potuerunt inventa
sunt, iudices: manifestis in rebus hominem iam teneri
videbitis4. nam quod in publicanorum causis vel plurimum
aetatis meae versor vehementerque illum ordinem observo,
satis commode mihi videor eorum consuetudinem usu
tractandoque cognosse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.