[2]
quo mihi maturius ad Siciliae causam
veniendum1 est relictis ceteris eius furtis atque2 flagitiis, ut
et viribus quam integerrimis agere et ad dicendum temporis
satis habere possim.
atque3 antequam de incommodis Siciliae dico4, pauca mihi
videntur esse de provinciae dignitate, vetustate, utilitate
dicenda5. nam cum omnium sociorum provinciarumque
rationem diligenter habere debetis, tum praecipue Siciliae,
iudices, plurimis iustissimisque de causis, primum quod
omnium nationum exterarum princeps Sicilia se ad amicitiam
fidemque populi Romani adplicavit. prima omnium,
id quod ornamentum imperi est, provincia est appellata;
prima docuit maiores nostros quam praeclarum esset exteris
gentibus imperare; sola fuit ea fide benivolentiaque erga
populum Romanum ut civitates eius insulae, quae semel in
amicitiam nostram venissent, numquam postea deficerent,
pleraeque autem et maxime inlustres in amicitia perpetuo
manerent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.