[22]
itaque adponit qui petat Veneri
Erycinae illam hereditatem. non enim quaestor petit, ut
est consuetudo, is qui Erycum montem obtinebat: petit
Naevius Turpio quidam, istius excursor et emissarius,
homo omnium ex illo conventu quadruplatorum deterrimus,
C. Sacerdote1 praetore condemnatus iniuriarum; etenim
erat eius modi causa ut ipse praetor, cum quaereret
calumniatorem, paulo tamen consideratiorem reperire non
posset. hunc hominem2 Veneri absolvit, sibi condemnat.
maluit videlicet homines peccare quam deos: se potius
a Dione quod non licebat, quam venerem quod non debebatur
auferre.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.