[24]
quid? Lucullus,
qui tum in Macedonia fuit, melius haec cognovit quam
tu, Hortensi, qui Romae fuisti, ad quem Dio confugit, qui
de Dionis iniuriis gravissime per litteras cum Verre questus
es? nova tibi haec sunt? inopinata1? nunc primum hoc
aures tuae2 crimen accipiunt? nihil ex Dione, nihil ex3
socru tua, femina primaria, Servilia, vetere Dionis hospita,
audisti? nonne multa mei testes quae tu scis nesciunt?
nonne te mihi testem in hoc crimine eripuit non istius
innocentia, sed legis exceptio? recita4. TESTIMONIA5
LVCVLLI, CHLORI, DIONIS.satisne vobis magnam pecuniam
Venerius homo, qui e Chelidonis sinu in provinciam
profectus esset6, Veneris nomine quaesisse videtur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.