[40]
quid hoc homine1 facias? quod supplicium
dignum libidine eius invenias? praescriptum tibi cum
esset, homo deterrime et2 impudentissime, quem ad modum
iudices inter Siculos dares, cum imperatoris populi
Romani auctoritas, legatorum decem, summorum hominum,
dignitas, senatus consultum intercederet, quo senatus3 consulto
P. Rupilius de decem4 legatorum sententia leges in
Sicilia constituerat, cum omnes ante te praetorem Rupilias
leges et5 in ceteris rebus et in iudiciis maxime6 servassent7, tu
ausus es pro nihilo prae tua praeda tot res sanctissimas
ducere? tibi nulla lex fuit, nulla religio, nullus existimationis
pudor, nullus iudici metus? nullius apud te gravis auctoritas,
nullum exemplum quod sequi velles?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.