[46]
quae est ista praetura? eripis hereditatem
quae venerat a propinquo, venerat testamento, venerat
legibus; quae bona is qui testamentum fecerat1 huic Heraclio,
aliquanto ante quam2 est mortuus, omnia utenda ac
possidenda tradiderat, cuius hereditatis, cum ille aliquanto
ante te praetorem esset mortuus, controversia fuerat nulla,
mentionem fecerat nemo. verum esto.eripe hereditatem
propinquis, da palaestritis, praedare in bonis alienis nomine
civitatis, everte leges, testamenta, voluntates mortuorum,
iura vivorum: num etiam patriis Heraclium bonis exturbare
oportuit? qui simul ac profugit, quam impudenter,
quam palam, quam acerbe, di immortales, illa bona direpta
sunt! quam illa res calamitosa Heraclio, quaestuosa Verri,
turpis Syracusanis, miseranda omnibus videbatur! nam3
illud quidem statim curatur, ut quicquid caelati argenti fuit
in illis bonis ad istum deferatur, quicquid Corinthiorum
vasorum, stragulae vestis: haec nemo dubitabat quin non
modo ex illa domo capta et oppressa, verum ex tota provincia
ad istum comportari necesse esset. mancipia4 quae
voluit5 abduxit, alia divisit; auctio facta est, in qua cohors
istius invicta dominata est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.