[49]
et tamen aiunt eum
queri solere non numquam se1 miserum quod non suis, sed
suorum2 peccatis et criminibus3 prematur. triennium provinciam
obtinuisti; gener, lectus4 adulescens, unum annum
tecum fuit; sodales, viri fortes, legati tui primo anno te
reliquerunt; unus legatus P. Tadius qui erat reliquus
non ita tecum multum5 fuit; qui si semper una fuisset,
tamen summa cura6 cum tuae, tum multo etiam magis suae
famae pepercisset. quid est quod tu alios accuses? quid
est quam ob rem putes te tuam culpam non modo derivare
in aliquem, sed communicare cum altero posse?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.