[50]
numerantur
illa HS ccc Syracusanis. ea quem ad modum ad
istum postea per pseudothyrum revertantur, tabulis vobis
testibusque1, iudices, planum faciam.
ex hac iniquitate istius et improbitate, iudices, quod
praeda ex illis bonis ad multos Syracusanos2 invito populo
senatuque Syracusano venerat, et illa scelera quae per3
Theomnastum et Aeschrionem et Dionysodorum et Cleomenem
invitissima civitate illa4 facta sunt: primum ut urbs
tota spoliaretur, qua de re alius mihi locus ad dicendum
est constitutus; ut omnia signa iste per eos homines quos
nominavi, omne ebur ex aedibus sacris, omnis undique
tabulas pictas, deorum denique simulacra quae vellet auferret;
deinde ut in curia Syracusis, quem locum illi
βουλευτήριον nomine5 appellant, honestissimo loco et apud
illos clarissimo, ubi illius ipsius M. Marcelli,—qui eum
Syracusanis locum, quem eripere belli ac victoriae lege
posset, conservavit et6 reddidit,—statua ex aere facta7
est, ibi inauratam istius et alteram filio statuam ponerent8,
ut dum istius hominis memoria maneret senatus Syracusanus
sine lacrimis et gemitu in curia esse non posset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 testibusque O: et test. p rell.
2 Syracusanos om. O
3 et illa scelera quae per p rell. (Cluent. §191): illa scelera per O: etiam illa scelera sunt quae per Lamb. 1584 (ex c=Fabric.?) Grut. (ex c=Metell.?)
4 illa O: om. rell.
5 buleuterium nominant p al.
6 ac O1
7 ex aere facta om. cO: ex aere facta est pbr: est ex aere f. vulg.
8 ponerent O1: posuerint, -unt p rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.