[73]
iste iratus hominem verbis vehementioribus prosequitur,
atque ei gravius etiam minari coepit quod in se
tantum crimen invidiamque conflaret1.Minucius, qui Syracusis
sic negotiaretur ut sui iuris dignitatisque meminisset,
et qui sciret se ita2 in provincia rem augere3 oportere ut ne
quid de libertate deperderet, homini quae visa sunt, et quae
tempus illud tulit et causa, respondit4, causam sese dimisso
atque ablegato consilio defensurum negavit. itaque a subselliis
discessit, idemque hoc praeter Siculos ceteri Sopatri
amici advocatique fecerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.