[87]
erant signa ex aere complura; in his eximia pulchritudine
ipsa Himera in muliebrem figuram habitumque formata ex
oppidi nomine et fluminis. erat etiam Stesichori poetae
statua senilis incurva cum libro summo, ut putant, artificio
facta, qui fuit Himerae1, sed et est2 et fuit tota Graecia
summo propter ingenium honore et nomine. haec iste
ad insaniam concupiverat. etiam, quod paene praeterii,
capella quaedam est, ea quidem mire, ut etiam nos qui
rudes harum rerum sumus intellegere possumus, scite
facta et venuste. haec et alia Scipio non neglegenter
abiecerat, ut homo intellegens Verres auferre posset, sed
Thermitanis restituerat, non quo ipse hortos aut suburbanum
aut locum omnino ubi ea poneret nullum haberet,
sed quod3, si domum abstulisset, non diu Scipionis appellarentur,
sed eorum ad quoscumque illius morte venissent:
nunc iis locis posita sunt ut mihi semper Scipionis fore
videantur itaque dicantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.