[98]
si abs te istam rem parens tuus alicuius amici
rogatu benignitate aut ambitione adductus1 petisset, gravissima
tamen apud te voluntas patris esse debuisset; cum
vero abs te tui capitis causa peteret hominesque certos
domo misisset, hique eo tempore ad te venissent cum
tibi in integro tota res esset, ne tum quidem te potuit
si non pietatis, at salutis tuae ratio ad officium sanitatemque
reducere? citat reum; non respondit; citat accusatorem;
(attendite, quaeso, iudices, quanto opere2 istius amentiae
fortuna ipsa adversata sit, et simul videte qui Stheni causam
casus adiuverit); citatus accusator, M. Pacilius, nescio quo
casu non respondit, non adfuit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.