[103]
Sentio, iudices, moderandum mihi esse iam1 orationi meae
fugiendamque vestram satietatem. non versabor in uno
genere diutius, et ita cetera de oratione mea tollam ut in
causa tamen2 relinquam. audietis Agrigentinorum, fortissimorum
virorum, diligentissimorum aratorum3, querimonias;
cognoscetis4 Entellinorum, hominum summi laboris summaeque
industriae, dolorem et iniurias; Heracliensium,
Gelensium5, Soluntinorum incommoda proferentur; Catinensium,
locupletissimorum hominum amicissimorumque,
agros vexatos ab Apronio cognoscetis-; Tyndaritanam,
nobilissimam civitatem, Cephaloeditanam, Haluntinam,
Apolloniensem, Enguinam, Capitinam perditas esse hac
iniquitate decumarum intellegetis; Inensibus, Murgentinis,
Assorinis, Helorinis, Ietinis nihil omnino relictum; Cetarinos,
Scherinos, parvarum civitatum homines, omnino
abiectos esse ac perditos; omnis denique agros decumanos
per triennium populo Romano ex parte decuma, C. Verri
ex omni reliquo vectigalis fuisse, et plerisque aratoribus
nihil omnino superfuisse; si cui quid autem6 aut relictum
aut remissum sit, id fuisse tantum quantum ex eo quo
istius avaritia contenta fuit redundarit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.