[105]
de Aetnensibus perpauca
dicam; dixerunt enim ipsi priore actione publice. memoria
tenetis Artemidorum Aetnensem, legationis eius1 principem,
publice dicere Apronium venisse Aetnam cum Veneriis;
vocasse ad se magistratus2, imperasse ut in foro sibi medio3
lecti sternerentur, cotidie solitum esse non modo in publico,
sed etiam de publico convivari; cum in eius4 conviviis
symphonia caneret maximisque poculis ministraretur, retineri5
solitos esse aratores, atque ab eis non modo per iniuriam
sed etiam per contumeliam tantum exprimi frumenti quantum
Apronius imperasset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.