[115]
hoc vix ab Apronio in summo
beneficio pro iis1 qui etiam tum incolumes erant impetratum
est. id cum impetrabatur, hoc videlicet impetrabatur, ut
pro singulis decumis ternas decumas dare liceret. quodsi
tua res non ageretur, a te potius postularent ne amplius quam
singulas, quam ab Apronio ut ne plus quam ternas decumas
darent. nunc ut hoc tempore ea quae regie seu potius
tyrannice statuit in aratores Apronius praetermittam, neque
eos appellem a quibus omne frumentum eripuit, et quibus
nihil non modo de fructu sed ne de bonis quidem suis reliqui
fecit, ex hisce ternis medimnis, quod benefici gratiaeque
causa concessit, quid lucri fiat cognoscite.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.