[125]
cum bellis Carthaginiensibus Sicilia vexata est, et
post
nostra patrumque memoria cum bis in ea provincia magnae
fugitivorum copiae versatae sunt, tamen aratorum interitio
facta nulla est. tum sementi prohibita aut messe amissa
fructus annuus interibat; tamen incolumis numerus manebat
dominorum atque aratorum; tum qui M. Laevino aut
P. Rupilio aut M'. Aquilio praetores in eam provinciam successerant
aratores reliquos non colligebant. tantone plus
Verres cum Apronio provinciae Siciliae calamitatis importavit
quam aut Hasdrubal cum Poenorum exercitu, aut
Athenio cum fugitivorum maximis copiis, ut temporibus illis,
simul atque hostis superatus esset, ager araretur omnis
neque aratori praetor per litteras supplicaret neque eum
praesens oraret ut quam plurimum sereret; nunc autem ne
post abitum quidem huius importunissimae pestis quisquam
reperiretur qui sua voluntate araret, pauci essent reliqui qui
L. Metelli auctoritate in agros atque ad suum larem familiarem1
redirent?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 familiarem om. O
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.