[135]
cum eodem Apronio postea P. Scandilius, eques Romanus,
quem vos omnes nostis, eandem sponsionem de societate
fecit quam Rubrius facere voluerat. institit, oppressit, non
remisit; facta est sponsio HS v ; coepit Scandilius recuperatores
aut iudicem postulare.satisne vobis praetori improbo
circumdati cancelli videntur in sua provincia, immo vero in
sella ac tribunali, ut aut de suo capite iudicium fieri patiatur
praesens ac sedens, aut confiteatur se omnibus iudiciis convinci
necesse esse? sponsio est, NI TE APRONIVS SOCIVM IN
DECVMIS ESSE DICAT; provincia tua est, ades, abs te iudicium
postulatur; quid facis, quid decernis? recuperatores dicis
te daturum. bene agis; tametsi qui tantis erunt cervicibus
recuperatores qui audeant in provincia, cum praetor adsit,
non solum contra voluntatem eius sed etiam contra fortunas
iudicare?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.