[155]
quam copiose laudatur Apronius a Timarchide,
quam magnifice! cui ego illum non putem placere
oportere qui tanto opere1 Timarchidi probatus sit? HABES
SVMPTVM VNDE FACIAS. necesse est, si quid redundarit2 de
vestro frumentario quaestu, ad illum potissimum per quem
agebatis defluxisse. SCRIBAS, APPARITORES RECENTIS
ARRIPE; CVM L. VOLTEIO, QVI PLVRIMVM POTEST, CAEDE,
CONCIDE. videte quam valde malitiae suae confidat Timarchides,
qui etiam Apronio improbitatis praecepta det. iam
hoc 'caede, concide'! nonne3 vobis4 verba domo patroni
depromere videtur ad omne genus nequitiae accommodata?
VOLO, Ml FRATER5, FRATERCVLO TVO CREDAS. consorti
quidem in lucris atque furtis6, gemino et simillimo nequitia,
improbitate, audacia.IN COHORTE CARVS HABEBERE7.
quid est hoc 'in cohorte'? quo pertinet? Apronium
doces? quid? in vestram cohortem te monitore an sua
sponte pervenerat? QVOD CVIQVE8 OPVS EST,OPPONE. qua
impudentia putatis eum in dominatione fuisse qui in fuga
tam improbus sit? ait omnia pecunia effici posse: dare,
profundere oportere, si velis vincere. non hoc mihi tam
molestum est Apronio suadere Timarchidem, quam quod
hoc idem patrono suo praecipit. TE POSTVLANTE OMNES
VINCERE SOLENT.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.