[162]
quid isto
fore festivius arbitramur, si1 est tuus natura filius, consuetudine
discipulus, voluntate similis? quem ego, iudices,
quamvis bonum fortemque facile paterer evadere; non enim
me inimicitiae commovent, si quae mihi cum isto futurae
sunt. nam si in omnibus rebus innocens fuero meique
similis, quid mihi istius inimicitiae nocebunt? sin aliqua
in re Verris similis fuero, non magis mihi deerit inimicus
quam Verri defuit. etenim, iudices, eius modi res publica
debet esse, et erit veritate iudiciorum constituta, ut inimicus
neque deesse nocenti2 possit neque obesse innocenti. quapropter
nulla res est quam ob rem ego istum nolim ex
paternis probris ac vitiis emergere; id quod tametsi isti
difficile est, tamen haud scio an fieri possit, praesertim si,
sicut3 nunc fit, custodes amicorum eum sectabuntur, quoniam
pater tam neglegens ac dissolutus est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.