[169]
minor esse1 nunc, iudices,
vobis disceptantibus debet, et tanto minor quanto est honestius
alienis iniuriis quam re sua commoveri.
quid ad haec respondere cogitas? utrum factum negabis
an tibi hoc licitum esse defendes? negare qui potes? an
ut tanta auctoritate litterarum, tot testibus publicanis2 convincare
licuisse vero qui? si hercule3 te tuam pecuniam
praetorem4 in provincia faeneratum docerem, tamen effugere
non posses; sed publicam, sed ob frumentum decretam, sed
a publicanis faenore acceptam5, hoc licuisse cuiquam probabis?
quo non modo ceteri, sed tu ipse6 nihil audacius improbiusque
fecisti. non mehercule7 hoc, quod omnibus
singulare videtur,—de quo mihi deinceps dicendum est,—
possum, iudices, dicere audacius esse aut impudentius, quod
permultis civitatibus pro frumento nihil solvit omnino:
maior haec praeda fortasse8, sed illa impudentia certe non
minor.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 esse VcO: esse cura p rell.
2 publicanis Zielinski, p. 196
3 hercule V: hercle O: me hercule p rell. (§32 supra) tuam pecuniam Vp rell.: pec. tuam cO
4 praetorem VcO: non populi Romani (ċprċ p) p rell.
5 acceptam V: accepto p rell. (faen. accept. om. O)
6 tu ipse VcO: ipse p rell.
7 mehercules O
8 fortasse VO: fortasse est p rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.