[171]
demonstravit1 hanc istius consuetudinem
ac rationem2 fuisse: quod3 omnis frumenti copia decumarum
nomine penes istum esset redacta, solitum esse istum pecuniam
cogere a civitatibus, frumentum improbare, quantum
frumenti esset4 Romam mittendum, tantum de suo quaestu ac
de sua copia frumenti mittere. posco rationes, inspicio
litteras, video frumenti granum Halaesinos, quibus sexagena
milia modium imperata erant, nullum dedisse, pecuniam
Volcatio, Timarchidi, scribae5 dedisse: reperio genus huius6
modi, iudices, praedae, ut praetor, qui frumentum emere
debeat7, non emat sed vendat, pecunias, quas civitatibus distribuere
debeat8, eas omnis avertat atque auferat. non mihi
iam furtum, sed monstrum ac prodigium videbatur civitatum
frumentum improbare, suum probare9; cum suum probasset10,
pretium ei frumento constituere; quod constituisset, id a
civitatibus auferre, quod a populo Romano accepisset,
tenere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Demonstravit V: demonstrat p rell.
2 ac rationem Op rell.: om. V
3 quod VO: quod cum p rell.: forte cum (ii, §66; iii, §154)
4 esset frum. V
5 Timarchidi et Volcatio scribac V
7 debeat VO: debebat p rell.
8 debeat VO: debebat p rell.
9 suum probare cO: om. Vp rell.
10 cum suum probasset cO: om. p rell. (praeter V, in quo est cum suum frumentum probasset)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.