[172]
quot vultis esse in uno furto peccatorum gradus, ut, si
singulis insistere velim, progredi iste non possit1? improbas
frumentum Siculorum. quid? ipse quod mittis? peculiarem
habes aliquam Siciliam quae tibi ex alio genere frumentum
suppeditare possit? cum senatus decernit ut
ematur in Sicilia frumentum, aut cum populus iubet, hoc,
ut opinor, intellegit, ex Sicilia Siculum frumentum apportari
oportere: tu cum civitatum Siciliae vulgo omne frumentum
improbas, num ex Aegypto aut Syria2 frumentum Romam
missurus es3? improbas Halaesinum, Thermitanum, Cephaloeditanum4,
Amestratinum, Tyndaritanum, Herbitense,
multarum praeterea civitatum! quid accidit tandem ut
horum populorum agri frumentum eius modi te praetore
ferrent,—quod numquam antea5,—ut6 neque tibi neque
populo Romano posset probari, praesertim cum ex isdem
agris eiusdem anni frumentum ex decumis Romam mancipes
advexissent7? quid acciderat ut ex eodem horreo
decumanum probaretur, emptum improbaretur? Dubiumne
est quin ista omnis improbatio cogendae pecuniae causa
nata sit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.