[18]
L. Octavio
et C. Cottae consulibus senatus permisit ut vini et olei
decumas et frugum minutarum, quas ante1 quaestores in
Sicilia vendere consuessent, Romae venderent, legemque
his rebus quam ipsis videretur dicerent2. cum locatio
fieret, publicani postularunt quasdam res ut ad legem adderent
neque tamen a ceteris censoriis legibus recederent.
contra dixit is3 qui casu tum Romae fuit, tuus hospes,
Verres,—hospes, inquam, et familiaris tuus,—Sthenius hic
Thermitanus. consules causam cognorunt4; cum viros
primarios atque amplissimos civitatis multos in consilium
advocassent, de consili sententia pronuntiarunt se lege
Hieronica vendituros.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.