[180]
at enim frumentum Centuripinorum et Agrigentinorum
et non nullorum fortasse praeterea probasti et his populis
pecuniam dissolvisti. sint sane1 aliquae civitates in eo numero,
quarum frumentum improbare nolueris; quid tandem?
his civitatibus omnisne pecunia quae pro frumento debita
est dissoluta est? Vnum mihi reperi non populum, sed aratorem:
vide, quaere, circumspice, si quis forte est2 ex ea
provincia, in qua tu triennium praefuisti, qui te nolit perisse:
unum, inquam, da mihi3 ex illis aratoribus qui tibi ad statuam
pecuniam contulerunt, qui sibi dicat omne esse pro frumento
quod oportuerit solutum. confirmo, iudices, neminem esse
dicturum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.