[181]
ex omni pecunia quam aratoribus solvere debuisti certis
nominibus deductiones fieri solebant, primum pro spectatione
et collybo, deinde pro nescio quo cerario. haec
omnia, iudices, non rerum certarum, sed furtorum improbissimorum
sunt vocabula. nam collybus esse qui potest,
cum utuntur omnes uno genere nummorum? cerarium
vero—quid1? quo modo hoc nomen ad rationes magistratus,
quo modo ad pecuniam publicam adlatum est? nam
illud genus tertium deductionis erat eius modi, quasi non
modo liceret sed etiam oporteret, nec solum oporteret sed
plane necesse esset2. scribae nomine de tota pecunia binae
quinquagesimae detrahebantur. quis tibi hoc3 concessit,
quae lex, quae senatus auctoritas, quae porro aequitas, ut
tantam pecuniam scriba tuus auferret4 sive de aratorum
bonis sive de populi Romani vectigalibus?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.