[183]
quam ob rem
enim scriba deducat, ac1 non potius mulio qui advexerit2,
tabellarius3 cuius adventu certiores facti petiverunt, praeco
qui adire iussit, viator aut Venerius qui fiscum sustulit?
quae pars operae aut opportunitatis in scriba est cur ei4 non
modo5 merces tanta detur, sed cur cum eo tantae pecuniae
partitio fiat? 'ordo est honestus.' quis negat, aut quid
ea res ad hanc rem pertinet? est vero honestus, quod
eorum hominum fidei tabulae publicae periculaque magistratuum
committuntur. itaque ex his scribis qui digni sunt
illo ordine, patribus familias6, viris bonis atque honestis, percontamini
quid sibi istae quinquagesimae velint: iam omnibus7
intellegetis novam rem8 totam atque indignam videri.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.