[186]
quid haec
sibi horum trium civium Romanorum dona voluerunt?
Siculos praeterea potentissimos nobilissimosque1 donasti, qui
non, quem ad modum sperasti, tardiores fuerunt, sed ornatiores
tuo iudicio ad testimonia dicenda venerunt. quibus
ex hostium spoliis, de qua victoria, qua ex praeda aut
manubiis2 haec abs te donatio constituta est? an quod te
praetore paucorum adventu myoparonum classis pulcherrima,
Siciliae praesidium propugnaculumque provinciae,
piratarum manibus incensa est? an quod ager Syracusanus
praedonum incendiis te praetore vastatus est? an3 quod
forum Syracusanum nauarchorum sanguine redundavit? an
quod in portu Syracusano piraticus myoparo navigavit?
nihil possum reperire quam ob rem te in istam amentiam
incidisse arbitrer, nisi forte id egisti ut hominibus ne oblivisci
quidem rerum tuarum male gestarum4 liceret.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.