[193]
quam ob rem, si vis, Hortensi,
docere1 aliquid ab isto simile in aestimatione atque
a ceteris esse factum, doceas oportebit2 aliquo in loco
Siciliae praetore Verre ternis denariis tritici modium fuisse.
vide quam tibi defensionem patefecerim, quam iniquam
in socios, quam remotam ab utilitate rei publicae, quam
seiunctam a voluntate ac sententia legis. tu, cum tibi
ego frumentum in meis agris atque in mea civitate, denique
cum3 in iis locis in quibus es4, versaris, rem geris, provinciam
administras, paratus sim dare, angulum mihi aliquem eligas
provinciae reconditum ac derelictum? iubeas ibi me metiri
quo portare non expediat, ubi emere non possim?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.