[211]
exempla quaerimus, et ea non antiqua. modo
uterque horum1 exercitum habuit. quaere, Hortensi, quoniam
te recentia exempla delectant, quid fecerint. itane
vero? Q. Catulus frumento est usus, pecuniam non coegit;
P. Servilius quinquennium exercitui cum praeesset et ista
ratione innumerabilem pecuniam facere cum posset2, non
statuit sibi quicquam licere quod non patrem suum, non
avum Q. Metellum, clarissimum hominem3, facere vidisset:
C. Verres reperietur qui, quicquid4 expediat, id licere dicat?
quod nemo nisi improbus fecerit, id aliorum exemplo se5
fecisse defendat?
at in Sicilia factitatum est. quae est ista condicio
Siciliae? cur quae optimo iure propter vetustatem, fidelitatem,
propinquitatem6 esse debet, huic praecipua7 lex iniuriae
definitur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.