[220]
deinde, iudices, videte, quam
infinitam sitis hominibus licentiam pecuniarum eripiendarum
daturi1. si, ternos denarios2 qui coegit erit3 absolutus,
quaternos, quinos4, denos denique aut vicenos coget alius.
quae erit reprehensio? in quo primum iniuriae gradu resistere
incipiet severitas iudicis? quotus erit iste denarius qui
non sit ferendus, et in quo primum aestimationis iniquitas
atque improbitas reprehendatur? non enim a vobis
summa, sed genus aestimationis erit comprobatum, neque
hoc potestis iudicare, ternis denariis aestimare licere, denis
non licere5. Vbi enim semel ab annonae ratione et ab
aratorum voluntate res ad praetoris6 libidinem translata est,
non est iam in lege neque in officio, sed in voluntate hominum
atque avaritia positus modus aestimandi.quapropter,
si vos semel in iudicando finem aequitatis et legis transieritis,
scitote vos nullum ceteris in aestimando finem improbitatis7
et avaritiae reliquisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.