[225]
vellem etiam hoc posset
dicere, nihil ad se istam rationem pertinere, per quaestores
rem frumentariam esse administratam. ne id quidem ei
licet1 dicere, propterea quod ipsius litterae recitantur ad
civitates de ternis denariis missae. quae est igitur defensio?
'feci quod arguis; coegi pecunias2 maximas cellae
nomine; sed hoc mihi licuit, vobis si prospicitis licebit.'
periculosum provinciis genus iniuriae confirmari iudicio,
perniciosum nostro3 ordini populum Romanum existimare
non posse eos homines qui ipsi legibus teneantur leges in
iudicando religiose defendere. atque isto praetore, iudices,,
non solum aestimandi frumenti modus non fuit, sed ne
imperandi quidem; neque enim id quod debebatur4, sed
quantum commodum fuit5 imperavit. summam faciam
vobis ex publicis litteris6 ac testimoniis civitatum frumenti
in cellam imperati: reperietis quinquiens tanto, iudices
amplius istum quam quantum in cellam ei sumere7 licitum
sit civitatibus imperasse. quid ad hanc impudentiam addi
potest, si et aestimavit tanti ut homines ferre non possent,
et tanto plus quam erat ei concessum legibus imperavit?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.