[26]
sic mihi persuadeo, iudices, tametsi omnia in
istum hominem convenire putetis, tamen hoc vobis falsum
videri. ego enim, cum hoc tota Sicilia diceret, tamen
adfirmare non auderem, si haec edicta non ex ipsius tabulis
totidem verbis recitare possem, sicuti faciam. da, quaeso,
scribae, recitet1 ex codice professionem. recita. EDICTVM
DE PROFESSIONE2. negat me recitare totum; nam id significare
nutu videtur. quid praetereo? an illud, ubi caves
tamen Siculis et miseros respicis aratores? dicis enim te in
decumanum, si plus abstulerit quam debitum sit, in octuplum
iudicium daturum3. nihil mihi placet praetermitti;
recita hoc quoque quod postulat totum. recita4. EDICTVM
DE IVDICIO IN OCTVPLVM. Iudicio ut arator decumanum
persequatur? miserum atque iniquum! ex agro homines
traducis5 in forum, ab aratro ad subsellia, ab usu rerum
rusticarum6 ad insolitam litem atque iudicium?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 scribae: recitet edd. praeter Muellerum
2 ex codice professione r edictum de professionem V: profess. rectia om. O: lacunam habent π
3 daturum VO: daturum esse rell. (prob. Zielinski, p. 195)
4 ċRċ ( = Recita) Vp2: om. O rell. (ċRċ edictum de iudicio in octuplum, ut V, ita suppl. in vers. vac. p2 q2)
5 traducis VOpq: miserum... traduci vulg.
6 rusticarum rerum O
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.