[36]
quid? illa cuius modi sunt quae ex tempore ab Apronio
admonitus edixit? Q. Septicio, honestissimo equite Romano,
resistente Apronio et adfirmante se plus decuma non daturum,
exoritur peculiare edictum repentinum, ne quis frumentum
de area tolleret antequam cum decumano pactus
esset. ferebat hanc quoque iniquitatem septicius et imbri
frumentum corrumpi in area patiebatur, cum illud edictum
repente uberrimum et quaestuosissimum nascitur, ut an
te
Kalendas Sextilis omnis decumas ad aquam deportatas
haberent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.