[44]
ille vero tum se minime
Metellum fore putavit1 si te ulla in re imitatus esset; qui ab
urbe Roma, quod nemo umquam post hominum memoriam
fecit, cum sibi in provinciam proficiscendum putaret, litteras
ad Siciliae civitates2 miserit, per quas hortatur et rogat ut
arent, ut serant. in beneficio praetor3 hoc petit aliquanto
ante adventum suum et simul ostendit se lege Hieronica
venditurum, hoc est in omni ratione decumarum nihil istius4
simile facturum. atque haec non cupiditate aliqua scribit
inductus ut in alienam provinciam mittat litteras5 ante
tempus, sed consilio, ne, si tempus sationis praeterisset,
granum ex6 provincia Sicilia nullum haberemus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.